COELUM

COELUM
COELUM
Die sedem esse, consensu Gentium creditum est: cuius cum triplex sit consideratio, pro triplici modo, quô in terris res fiunt, ratione, fortunâ, necessitate; hinc triplex olim Numen introductum, Minervae, Fortunae, et Fati five Parcarum. Imo Soli, Lunae et Stellis litatum est, et ab aliis quidem cogitari coepit de divino honore, ipsi Aetheri sive Caelo praestando, ab aliis autem de eodem Elementis exhibendo. Ac priores primum, ut
adeo magnifice de Caelo sentirent, impulit corporis aetherei sublimitas, quia nibil eô viderent excelsius; magnitudo, quia omnia complexu suô contineret; pulchritudo, quia intermicantibus astrorum luminibus velut floribus esset pictum, ac tamquam gemmis distinctum; perennitas tandem eius ac immensa operationis utilitas, cum inferiora omnia virtute regantur caelesti. Cultum autem est apud varias gentes. Latinis antique Caelus, Saturni pater est habitus. Unde Ennius, Annal.
Saturnus, quem Caelu'genit:
ac habes quoque in antique Inscr. Romae in monte Caelio effossa: OPTIMUS MAXIMUS COELUS AETERNUS, vide Aldum, in Orthogr. et Inscr. Gruter. idem Graecis Uranus. Οὐρανὸς: unde Saturnus Οὐρανίων, quasi Caeli filius, quod cum Ennii verbis modo adductis optime convenit. Quo referendum, cum idem apud Simmiam Rhodium, in Alis Α᾿κμονίδης, i. e. filius Acmonis, dicitur. Α῎κμων enim Caelum est, quasi ἀκάμων sive ἀκμητος, indefessus, nisi malis ipsum Caeli parrem sic dictum, namque Caelus Acmonis filius, Hesychio dicitur. Interim pro diversa considerandi ratione, unam idemque numen nunc Saturnus, nunc Caelus dictus est. Unde et Iuppiter, non modo Κρονίδης, i.e. aturnius, sed etiam Aetheris filius, ut legere est, apud Clem. Alexandr. Admonit. ad Gent. Sed usitatius Graeci Romanique per Iovem intellexêre Caelum: idque Orientis imitatione, Persarum inprimis, qui omnem Caeli gyrum vocârunt Iovein, teste Herodotô, l. 1. et Strabone, l. 16. IN qua opinione non modo vulgus Graecorum stulte cum Persis sapiebat, sed etiam magnus Pythagoras; quippe et illi Caelus sive Aether, Deus erat, sideraque eius esse Numinis oculos iudicabat, Epiphan. adv. Haeres. l. 1. Haer. 5. ita quidem, ut statueret Deum νοητον, quem symbolice τετράδα sive Quaternarium dixit, omnium rerum conditorem, et αἰςθητὸν, Caelum a summo illo productum, et sicut ille solâ mente percipitur, in sensus incurrentem. Imo forrasse Pythagorici, quod hunc sensibilem Deum statuerent, vulgo tantummodo dederunt: quîcum loquendum, non sapiendum, iudicabant, Sane sic Plato sensit olim; et constat, Pythagoraeos Caelum Potius habuisse pro Musico Deorum organo: quo respexit Varro, Sat. ὄνος λύρας, ubi Caelum Divûm Lyram nuncupâsse legimus. Cum vero fabulati sunt Poetae, Caelum genitalibus privatum esse a Saturno, eo videntur respexisse, quod Caelum vel tempore vel naturâ saltem prius sit sideribus: sidera autem sint caeli pars eoque quasi progemes Caeli censeantur; cui utpote siderum parenti, non absude genitalia seu vis aliquid ex se producendi, attribuuntur: quae cum productis sideribus desierit (ut communis enim opinio est, in Caelo nihil gignitur) genitalia ipsi resecta videntur. Et certe haec, si rem potius, quam involucrum fabulae spectes, magnam conveniunt partem Historiae Mosaicae: quae narrat, primô die conditum esse Caelum, sed inornatum; die autem quartô stellis esse exornatum ac distinctum, quae longe potiori iure Caeli filii dicantur, quam quidquid in terris aquisque vi caelesti quottidie generatur, etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 2. c. 37. Coeterum, Caelum σφαιροειδὲς esse, primus intellexit Anaximander, apud Laertium, in Vita eius: quod Atlanti tribuit Plin. l. 2. c. 8. Caelo cecidisse, dicebantur Viri inter mortales insigniores. Iuvenal. Sat. 2. v. 40.
Tertius e caelo cecidit Cato ----
Idem, Sat. 11. v. 27.
------ Caelo descendit Γνῶθι σεαυτόν.
Hinc Tertullianus, Apolog. c. 10. Quis einim non caelum et terram Matrem ac Patrem, venerationis ac honoris gratiâ, appellet, vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato apparentes de caelo supervenisse dicuntur. Porro illud quaerere et ultimum contueri morientes solent, ut notavit Plinius in Didone moriente, l. 4. in quo libro summam omnium humaniorum Operum consummatam dicere solitus est Casp. Barthius:
--- --- infixum stridet sub pectore vulnus
Ter sese attollens, cubitoque innixa levavit,
Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
Quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
Eodem recipi animas eorum, qui secundum virtutem vixissent, eriam Ethnicis creditum. Martianus Capella, l. 2. Animae Beatorum, quae iam Caeli templa merebantur, gressus Maiugenae sequebantur. Quod fortibus inprimis animabus largitur Manilius, l. 1.
---- Fortes animae, dignataque nomina caelô,
Corporibus resoluta suis, terroeque remissa,
Huc migrant ex Orbe; suumque habitantia caelum.
Aethereos vivunt annos, mundôque fruuntur.
Et Nemesianus, Ecl. 1.
------- sublimes animae caelestia templa
Sidereasque colunt sedes -----
Vide praefatum Barthium, Animadversion. ad Stat. Theb. l. 2. v. 63. et l. 10. v. 659. Sed et omnia, qaae inopinato et praeter spem contingebant, de caelo missa ridem dicebant. Minucius Octavio, In hodiernum inopinato visos, caelô missos; ignobiles et ignotos terrae filios nominamus. Plautus, Persa, Actu 2. sc. 3. v. 5.
Quod ego non magis somniabam, neque opinabar, neque censebam,
Eam for mihi occasionem: ea nunc quasi decidit de caelo.
Vide quoque Lactantium, l. 1. c. 2. et plura hanc in rem apud Politianum, Miscellaneor. c. 18. Muretum, Varl. Lect. l. 13. c. 17. Desid. Heraldum, ad Tertullianum, Apologetico, c. 10. Minucium, d.l. etc. De Caelo tactis, infra ubi de Fulgure; uti de Caeli siderumque viribus, compositione et structura, ubi de Itinere exstatico.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Coelum — C[oe] lum, n. [NL., fr. Gr. ? a hollow, neut. of koi^los hollow.] (Anat.) See {Body cavity}, under {Body}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Coelum — (lat.), 1) Himmel; 2) (Anat.), oberer gewölbter Körpertheil, bes. C. capĭtis, der Hirnschädel; C. ocŭli, der obere Theil der Augenhöhle; C. oris, der knöcherne Gaumen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Coelum — Coelum, lat., der Himmel; in der Anatomie oberer gewölbter Körpertheil …   Herders Conversations-Lexikon

  • Coelum — A coelum, or true coelum, is a type of body cavity present in molluscs, annelids, arthropods, echinoderms, and chordates …   Wikipedia

  • COELUM Vitreum — vide infra Vitteum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Coelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt. — См. Ворона за море летала, а ума не стало …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Coelum pice nigrius. — См. Как смоль черный …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Coelum digito attingere. — См. Попасть пальцем в небо …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Coelum Stellatum Christianum — …   Википедия

  • Cuius est solum eius est usque ad coelum et ad inferos — Cuius est solum, eius est usque ad coelum et ad inferos (Latin for [for] whoever owns [the] soil, [it] is theirs all the way [up] to Heaven and [down] to Hell) often appearing in the shorter form Cuius est solum eius est usque ad coelum, omitting …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”